Commentarii Periodici Latini quibus index Retiarius ab anno 1998o usque ad annum 2001um per rete universale edebantur. Cuius moderator fuit Terentius Tunberg ( clatot@uky.edu ).
Quae ex illis fasciculis supersunt, hac in pagina interretiali invenies.
Quartus Fasciculus (anni 2001i)
Altera Pars
- Mythistoria saec. septimo decimo a Ioanne Ludovico PRASCHIO composita, quae inscribitur PSYCHE CRETICA. Totam fabulam recognovit et edidit Marcus RILEY, cuius PRAEFATIO hic legitur.
Tertius Fasciculus (anni 2000i)
Prima Pars
- Existimatio Haicuum Collectorum, quibus titulus 'Tonight They all Dance' sive Hac Nocte Saltant, ab Accio WATANABEO composita.
- Specimina Facetiarum Hieroclis et Philagrii Grammatici ex editione M. Chii Parisiensi anni 1812 in Latinum conversa ab Accio WATANABEO.
Altera Pars
- Argenidis mythistoriae saeculo septimo decimo ab Ioanne Barclaio compositae, quam edendam curavit Marcus RILEY, omnes libri hoc in fasciculo exhibentur.
Secundus Fasciculus (anni 1999i)
Prima Pars
- Existimationes Haicuum Latinorum quas scripsit Accius WATANABEUS.
Altera Pars
- De Adami Schall Historica Narratione: Quo Modo Sinae Sint Latinae Factae, commentatio quam scripsit David MORGAN.
- De Titanicae navis interitu sive de poetis Latinis qui naufragium illud luctuosum cecinerunt, commentatio quam scripsit Theodoricus SACRÉ.
Primus Fasciculus (anni 1998i)
Prima Pars
- Tabacum et Diabolus. Fabella Iaponica a Riunosuke Akutagawa conscripta, quam Latine reddidit Accius WATANABEUS.
Altera Pars
- Iani Nicii Erythraei Eudemiae Libri decem. Mythistoriae neolatinae saec. septimo decimo compositae textus integer, quem transcripsit Lina IJSEWIJN-JACOBS. Annotationes addidit Josephus IJSEWIJN.
See AWOL's full List of Open Access Journals in Ancient Studies
No comments:
Post a Comment